- BULGARI
- BULGARIEuropae populi in parte Moesiae inferioris ad Danubium, gens ferox, multas in Europa clades vicinis remotisque intulit. Nonnullis placet, non indigenas, sed advenas esse, e Scythia egressos. Hi ab Anastasio Imperatore ad foedus pertracti, A. C. 500. Constantinum Pogonatum saepius vicerunt, Mysiâ extortâ, A. C. 677. ut et Iustinianum Rhinotmetum, ob violatum foedus, A. C. 690. quem tamen ab Absimaro pulsum, Rege Trebellinô, restituerunt; A. C. 705. Rursus, sub Philippico Bardane Thraciam vastârunt, A. C. 711. Leoni Isaurio contra Turcas, forriter adstiterunt, A. C. 718. a Constantino Copronymo coerciti, sub Rege Zeletine, A. C. 763. Eorum vero Rex Telerichus pulsus a Leone IV. ac in fidei communionem, affinitatem que assumptus est, A. C. 779. Similiter Bogerus illorum princeps, ad sidem conversus est, A. C. 845. At Simcon Leonem Phil. vicit, A. C. 899. qui ab obsidone Constantinopolis, per Zoen, amotus est, A. C. 913. Iterum Constantinus Imperator a Bulgaris victus est, A. C. 928. qui sidem Christianam recepêre, Graecos sequuti, A. C. 970. sedati a Zimisce, A. C. 971. cuius successor Basilius ab illis superatus est, A. C. 981. Thraciâ et Macedoniâ vestatâ. Postea tamen in extremam Bulgariam Samuelem idem amovit, A. C. 1000. imo iis rursus victis, XV. Mill. captivorum oculos eruit, singulis centuriis monoculô duce relictô, Samuele vero prae maerore mortuô, A. C. 1013. potitus simul totâ Bulgariâ, Regumque thesauris. Exin rebelles, pet Maniacem, a Michaele Paphlagone victi, A. C. 1043. cum Henrico Imperatote pacem fecerunt, A. C. 1210. Subacti a Carolo Ungaro A. C. 1310. per Michaelem Ducem, Andronicum imperiô exuerunt, A. C. 1321. qui ipse Imperator factus, cum temere Alexandro Bulgaro bellum movisset, ab eo superatus, obsellusque siti cum exercitu periisser, nisi hostis ultro obtulisset pacem, A. C. 1336. etc. Vide infra, et Volaterran. qui illos a Volga fluv. dictos vult. Alii Getarum Gepidarumque prolem faciunt. Eorum regio Bulgaria dicitur. Sita inter Danubium fluv. Serviam, Thraciam et Poutum Euxinum, estque valde extensa et ampla, alias titulô regiô insignis. Eius primaria Sophia, urbs satis culta. Patria Irnerii, ICti clarissimi: et sedes non contemnendi Albigensium coetûs, circa A. C. 1230. urbe ab Amurathe II. captâ, regio sub Turcis esse coepit. Cedren. Zonar. Vide etiam Itiner. des Hayes, et Suidam in Βούλγαροι.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.